Acts · Clementine Vulgate

Acts 3: Peter Heals a Lame Man

Peter heals a man lame from birth at the temple gate and calls the crowd to repent.

1Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.

The Healing of the Lame Man, Raphael, c. 1516
The Healing of the Lame Man, Raphael, c. 1516

2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. 3Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. 4Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. 5At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.

Peter and John at the Temple Gate, Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1629
Peter and John at the Temple Gate, Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1629

7Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. 8Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.

Arcadian Landscape with Saints Peter and John Healing the Lame Man, Jan van Huysum, 1724–1725
Arcadian Landscape with Saints Peter and John Healing the Lame Man, Jan van Huysum, 1724–1725

9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. 10Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. 11Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. 12Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? 13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. 14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: 15auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. 16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. 17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 18Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:

Christ and the Penitent Sinners, Gerard Seghers, 2nd quarter 17th century
Christ and the Penitent Sinners, Gerard Seghers, 2nd quarter 17th century

20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, 21quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. 22Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. 23Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. 25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. 26Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.