Exodus · Clementine Vulgate

Exodus 1: Israel Oppressed in Egypt

The Israelites multiply in Egypt, and a new Pharaoh enslaves them and orders their baby boys killed.

Exodus

In Exodus, the descendants of Jacob, now slaves in Egypt, make their escape. A Hebrew baby named Moses, hidden in a basket among the reeds of the Nile, is raised in Pharaoh's court, and later meets God in a burning bush. Ten plagues strike Egypt, the Passover meal is eaten in haste, and the Red Sea parts. At Mount Sinai God gives the Ten Commandments and makes a covenant with Israel, which the people break almost at once by worshipping a golden calf. The last third gives detailed plans for the tabernacle, the portable tent-shrine where God would dwell among them. It is the second of the five books of Moses.

1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: 2Ruben, Simeon, Levi, Judas, 3Issachar, Zabulon et Benjamin, 4Dan et Nephthali, Gad et Aser. 5Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Ægypto erat. 6Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, 7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. 8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. 9Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. 10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

Pharaoh Notes the Importance of the Jewish People, James Tissot, c. 1896–1902
Pharaoh Notes the Importance of the Jewish People, James Tissot, c. 1896–1902

11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. 12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant: 13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, 14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. 15Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, 16præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.

Pharaoh and the Midwives, James Tissot, c. 1896–1902
Pharaoh and the Midwives, James Tissot, c. 1896–1902

17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. 18Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? 19Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis. 21Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. 22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.