John · Clementine Vulgate

John 19: The Crucifixion

Jesus is flogged and crucified, entrusts his mother to the beloved disciple, dies, is pierced, and is buried.

Listen: St John Passion, Johann Sebastian Bach

1Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.

The Flagellation of Christ, Cimabue, c. 1280
The Flagellation of Christ, Cimabue, c. 1280

2Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. 3Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas.

The Crowning with Thorns (1545), Titian, c.1545
The Crowning with Thorns (1545), Titian, c.1545

4Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. 5(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.

Ecce Homo (1655), Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1655
Ecce Homo (1655), Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1655

6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.

Christ Leaving the Court, Gustave Doré, 1860s
Christ Leaving the Court, Gustave Doré, 1860s

7Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. 8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 9Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. 10Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? 11Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.

Jesus Before Pilate, Second Interview, James Tissot, 1886–1894
Jesus Before Pilate, Second Interview, James Tissot, 1886–1894

12Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. 13Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.

Jesus Leaves the Praetorium, James Tissot, 1886–1894
Jesus Leaves the Praetorium, James Tissot, 1886–1894

14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester.

The Judgment on the Gabbatha, James Tissot, 1886–1894
The Judgment on the Gabbatha, James Tissot, 1886–1894

15Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. 16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.

Bird's-Eye View of the Forum: Jesus Hears His Death Sentence, James Tissot, 1886–1894
Bird's-Eye View of the Forum: Jesus Hears His Death Sentence, James Tissot, 1886–1894

17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha:

The Carrying of the Cross (Ghent), Jheronimus Bosch, ca. 1510
The Carrying of the Cross (Ghent), Jheronimus Bosch, ca. 1510

18ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.

Raising of the Cross (Antwerp), Peter Paul Rubens, 1610
Raising of the Cross (Antwerp), Peter Paul Rubens, 1610

19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. 20Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.

The Title on the Cross, James Tissot, 1886–1894
The Title on the Cross, James Tissot, 1886–1894

21Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum. 22Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. 23Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.

The Garments Divided by Cast Lots, James Tissot, 1886–1894
The Garments Divided by Cast Lots, James Tissot, 1886–1894

25Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.

Breton Calvary (Green Christ), Paul Gauguin, 1889
Breton Calvary (Green Christ), Paul Gauguin, 1889

26Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. 27Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Woman, Behold Thy Son, James Tissot, 1886–1894
Woman, Behold Thy Son, James Tissot, 1886–1894

28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. 29Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.

"I Thirst": The Vinegar Given to Jesus, James Tissot, 1886–1894
"I Thirst": The Vinegar Given to Jesus, James Tissot, 1886–1894

30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

The Three Crosses, Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1653
The Three Crosses, Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1653

31Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.

The Thieves Legs Are Broken, James Tissot, 1886–1894
The Thieves Legs Are Broken, James Tissot, 1886–1894

33Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.

The Strike of the Lance, James Tissot, 1886–1894
The Strike of the Lance, James Tissot, 1886–1894

35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. 36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. 37Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.

Christ on the Cross between the two criminals, Anthony van Dyck, 1620
Christ on the Cross between the two criminals, Anthony van Dyck, 1620

38Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.

Passion series: The Descent from the Cross, Rembrandt Harmensz. van Rijn, c. 1632 - 1633
Passion series: The Descent from the Cross, Rembrandt Harmensz. van Rijn, c. 1632 - 1633

39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum. 40Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.

Pietà, Michelangelo, 1498–1499
Pietà, Michelangelo, 1498–1499

41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

The Entombment, Michelangelo, c. 1510
The Entombment, Michelangelo, c. 1510