Mark · Clementine Vulgate

Mark 15: The Crucifixion

Pilate releases Barabbas, soldiers mock Jesus, and he is crucified, dies, and is buried by Joseph of Arimathea.

1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. 3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. 5Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

Christ before Pilate, attribution Master of Bellaert, c. 1480
Christ before Pilate, attribution Master of Bellaert, c. 1480

6Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? 10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? 13At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. 14Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.

Christ before Pilate, Master of Monte Oliveto, c. 1480
Christ before Pilate, Master of Monte Oliveto, c. 1480

15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

Flagellation of Christ, Piero della Francesca, 1459–1460
Flagellation of Christ, Piero della Francesca, 1459–1460

16Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,

The Scourging of Christ, Aert Mijtens, c. 2 millennium
The Scourging of Christ, Aert Mijtens, c. 2 millennium

17et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

The Crowning with Thorns, Caravaggio, c. 1601
The Crowning with Thorns, Caravaggio, c. 1601

18Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. 19Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

The Crowning with Thorns (1545), Titian, c.1545
The Crowning with Thorns (1545), Titian, c.1545

20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.

Anonymous, 1770
, Anonymous, 1770

21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.

Christ Carrying the Cross, El Greco, 1580
Christ Carrying the Cross, El Greco, 1580

22Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus.

The Procession to Calvary, Pieter Bruegel the Elder, 1564
The Procession to Calvary, Pieter Bruegel the Elder, 1564

23Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. 24Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

The Mocking of Christ, Jan Gossaert, 1527
The Mocking of Christ, Jan Gossaert, 1527

25Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.

Raising of the Cross (Antwerp), Peter Paul Rubens, 1610
Raising of the Cross (Antwerp), Peter Paul Rubens, 1610

26Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. 27Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

Crucifixion, Anonymous, c. 1415
Crucifixion, Anonymous, c. 1415

28Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. 29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, 30salvum fac temetipsum descendens de cruce. 31Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. 32Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

Christ Justifying his Passion, Luis de Morales, c. 1565
Christ Justifying his Passion, Luis de Morales, c. 1565

33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. 34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. 36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 37Jesus autem emissa voce magna expiravit.

The Three Crosses, Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1653
The Three Crosses, Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1653

38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.

Christ on the Cross between the two criminals, Anthony van Dyck, 1620
Christ on the Cross between the two criminals, Anthony van Dyck, 1620

40Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: 41et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. 42Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), 43venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.

Joseph of Arimathaea Seeks Pilate to Beg Permission to Remove the Body of Jesus, James Tissot, 1886–1894
Joseph of Arimathaea Seeks Pilate to Beg Permission to Remove the Body of Jesus, James Tissot, 1886–1894

44Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. 45Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.

The Crucifixion, Lucas Cranach the Elder, 1503
The Crucifixion, Lucas Cranach the Elder, 1503

46Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

The Entombment, Titian, 1559
The Entombment, Titian, 1559

47Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

Třeboň Altarpiece, Master of the Třeboň Altarpiece, 1380
Třeboň Altarpiece, Master of the Třeboň Altarpiece, 1380