Matthew · Clementine Vulgate

Matthew 26: The Last Supper

Jesus is anointed, shares the Last Supper, prays in Gethsemane, is betrayed and tried, and Peter denies him.

Listen: St John Passion, Johann Sebastian Bach

Listen: St Matthew Passion, Johann Sebastian Bach

1Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Conspiracy of the Jews, James Tissot, 1886–1894
Conspiracy of the Jews, James Tissot, 1886–1894

6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, 7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

Christ and disciples at table in the house of Symeon the leper, with Mary Magdalen and Martha serving, Anonymous, 1503
Christ and disciples at table in the house of Symeon the leper, with Mary Magdalen and Martha serving, Anonymous, 1503

8Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? 9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

The Feast in the House of Simon the Pharisee, Philippe de Champaigne, 1656
The Feast in the House of Simon the Pharisee, Philippe de Champaigne, 1656

10Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. 11Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. 12Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. 14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: 15et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

Judas Goes to Find the Jews, James Tissot, 1886–1894
Judas Goes to Find the Jews, James Tissot, 1886–1894

16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.

Judas' Betrayal, Giotto, 1306
Judas' Betrayal, Giotto, 1306

17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? 18At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

Christ Instructing Peter and John to Prepare for the Passover, Vincenzo Civerchio, 1504
Christ Instructing Peter and John to Prepare for the Passover, Vincenzo Civerchio, 1504

19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

The last supper, Cosimo Rosselli, 1481-1482
The last supper, Cosimo Rosselli, 1481-1482

21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

The Last Supper: Judas Dipping his Hand in the Dish, James Tissot, 1886–1894
The Last Supper: Judas Dipping his Hand in the Dish, James Tissot, 1886–1894

24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 25Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. 26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. 27Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.

Triptych: The Last Supper, Dieric Bouts, 1464–1468
Triptych: The Last Supper, Dieric Bouts, 1464–1468

28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Communion of the Apostles, Federico Barocci, 1603–1607
Communion of the Apostles, Federico Barocci, 1603–1607

29Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

The Last Supper, El Greco, 1568
The Last Supper, El Greco, 1568

30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 32Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 33Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 34Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 35Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

The Protestations of Saint Peter, James Tissot, 1886–1894
The Protestations of Saint Peter, James Tissot, 1886–1894

36Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. 37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. 38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.

My Soul is Sorrowful unto Death, James Tissot, 1886–1894
My Soul is Sorrowful unto Death, James Tissot, 1886–1894

39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

Agony in the Garden, Giovanni Bellini, c. 1465
Agony in the Garden, Giovanni Bellini, c. 1465

40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?

You Could Not Watch One Hour With Me, James Tissot, 1886–1894
You Could Not Watch One Hour With Me, James Tissot, 1886–1894

41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

Christ on the Mount of Olives, Caravaggio, 1605
Christ on the Mount of Olives, Caravaggio, 1605

42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. 45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.

Christus am Ölberg und die Gefangennahme Christi, Master of Messkirch, c. 1525
Christus am Ölberg und die Gefangennahme Christi, Master of Messkirch, c. 1525

47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.

Christ and his Disciples in Gethsemane, Rembrandt, 1634
Christ and his Disciples in Gethsemane, Rembrandt, 1634

48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

Jesus Captured (Maestà), Duccio di Buoninsegna, 1308-11
Jesus Captured (Maestà), Duccio di Buoninsegna, 1308-11

49Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

The Kiss of Judas, Hans Rottenhammer, 1601–1650
The Kiss of Judas, Hans Rottenhammer, 1601–1650

50Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.

The Betrayal of Christ, Caravaggio, c. 1603
The Betrayal of Christ, Caravaggio, c. 1603

51Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. 52Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

The Betrayal of Christ (van Dyck, Madrid), Anthony van Dyck, 1618–1620
The Betrayal of Christ (van Dyck, Madrid), Anthony van Dyck, 1618–1620

53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? 54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? 55In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 56Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. 58Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. 59Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: 60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, 61et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.

The False Witnesses, James Tissot, 1886–1894
The False Witnesses, James Tissot, 1886–1894

62Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? 63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. 64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. 65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:

Christ before Caiaphas (Maestà), Duccio di Buoninsegna, 1308-11
Christ before Caiaphas (Maestà), Duccio di Buoninsegna, 1308-11

66quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.

The Torn Cloak--Jesus Condemned to Death by the Jews, James Tissot, 1886–1894
The Torn Cloak--Jesus Condemned to Death by the Jews, James Tissot, 1886–1894

67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, 68dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?

Christ Crowned with Thorns, Hieronymus Bosch, 1495
Christ Crowned with Thorns, Hieronymus Bosch, 1495

69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras.

The Denial of Saint Peter, Caravaggio, c. 1610
The Denial of Saint Peter, Caravaggio, c. 1610

70At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.

The First Denial of Saint Peter, James Tissot, 1886–1894
The First Denial of Saint Peter, James Tissot, 1886–1894

71Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. 72Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.

The Second Denial of Saint Peter, James Tissot, 1886–1894
The Second Denial of Saint Peter, James Tissot, 1886–1894

73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. 74Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

The Cock Crowed, James Tissot, 1886–1894
The Cock Crowed, James Tissot, 1886–1894

75Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

The Repentant St. Peter, El Greco, c. 1604
The Repentant St. Peter, El Greco, c. 1604