Matthew · Clementine Vulgate

Matthew 2: The Visit of the Magi

Magi follow a star to Jesus; the family flees to Egypt from Herod’s massacre, then settles in Nazareth.

Listen: Christmas Oratorio, Johann Sebastian Bach

1Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, 2dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. 3Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. 4Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam: 6Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. 7Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: 8et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.

The Magi in the House of Herod, James Tissot, 1886–1894
The Magi in the House of Herod, James Tissot, 1886–1894

9Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.

Star of Bethlehem, Edward Burne-Jones, 1890
Star of Bethlehem, Edward Burne-Jones, 1890

11Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.

The Adoration of the Magi (oil), Albrecht Dürer, 1504-05
The Adoration of the Magi (oil), Albrecht Dürer, 1504-05

12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

Anonymous, 17th century
, Anonymous, 17th century

13Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.

Joseph's Dream (Studio of Rembrandt, 1650-1655), Rembrandt, c. 1650
Joseph's Dream (Studio of Rembrandt, 1650-1655), Rembrandt, c. 1650

14Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum:

Flight into Egypt, Caravaggio, c. 1595
Flight into Egypt, Caravaggio, c. 1595

15et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.

Landscape with the Flight into Egypt, Pieter Brueghel the Elder, 1563
Landscape with the Flight into Egypt, Pieter Brueghel the Elder, 1563

16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.

Massacre of the Innocents, Nicolas Poussin, 1626-1627
Massacre of the Innocents, Nicolas Poussin, 1626-1627

17Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: 18Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.

Massacre of the Innocents, Peter Paul Rubens, 1611–1612
Massacre of the Innocents, Peter Paul Rubens, 1611–1612

19Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, 20dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.

The Dream of Saint Joseph, Daniele Crespi, 1620
The Dream of Saint Joseph, Daniele Crespi, 1620

21Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.

The Return from Egypt, James Tissot, 1886–1894
The Return from Egypt, James Tissot, 1886–1894

22Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. 23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.

Arrival of the holy family at Nazareth (Matthew 2), Wolfgang Heimbach, 1657
Arrival of the holy family at Nazareth (Matthew 2), Wolfgang Heimbach, 1657