Matthew · Clementine Vulgate

Matthew 14: The Feeding of the Five Thousand

Herod beheads John the Baptist; Jesus feeds five thousand, walks on water, and heals the sick at Gennesaret.

1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: 2et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. 5Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. 6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:

The Daughter of Herodias Dancing, James Tissot, 1886–1894
The Daughter of Herodias Dancing, James Tissot, 1886–1894

7unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

Salome dancing for Herod, Hans Horions, 1634–1672
Salome dancing for Herod, Hans Horions, 1634–1672

8At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.

Salome Asking Herod for the Head of Saint John the Baptist, Giovanni di Paolo, 1455–1460
Salome Asking Herod for the Head of Saint John the Baptist, Giovanni di Paolo, 1455–1460

9Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.

Salome with the Baptist's Head, Caravaggio, ca. 1609/10
Salome with the Baptist's Head, Caravaggio, ca. 1609/10

10Misitque et decollavit Joannem in carcere.

Feast of Herod with the Beheading of St John the Baptist, Bartlomiej Strobel, 1630–1633
Feast of Herod with the Beheading of St John the Baptist, Bartlomiej Strobel, 1630–1633

11Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.

Salome with the Head of John the Baptist, Jacob Cornelisz van Oostsanen, 1524
Salome with the Head of John the Baptist, Jacob Cornelisz van Oostsanen, 1524

12Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. 13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. 14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 16Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. 17Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. 19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.

The Miracle of the Loaves and Fishes, Bartolomé Esteban Murillo, 1669–1670
The Miracle of the Loaves and Fishes, Bartolomé Esteban Murillo, 1669–1670

21Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:

Jesus Goes Up Alone onto a Mountain to Pray, James Tissot, 1886–1894
Jesus Goes Up Alone onto a Mountain to Pray, James Tissot, 1886–1894

24navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.

Christ Walking on the Water [first plate], Jacques Callot, 1608–1611
Christ Walking on the Water [first plate], Jacques Callot, 1608–1611

28Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. 31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?

Peter on the sea, Philipp Otto Runge, 1806
Peter on the sea, Philipp Otto Runge, 1806

32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. 34Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: 36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.