Matthew · Clementine Vulgate

Matthew 4: The Temptation of Jesus

After fasting forty days Jesus resists the devil, then preaches in Galilee and calls his first disciples.

1Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

The Temptations of Christ, Botticelli, 1481-1482
The Temptations of Christ, Botticelli, 1481-1482

2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Jesus Carried up to a Pinnacle of the Temple, James Tissot, 1886–1894
Jesus Carried up to a Pinnacle of the Temple, James Tissot, 1886–1894

7Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. 8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

Jesus Transported by a Spirit onto a High Mountain, James Tissot, 1886–1894
Jesus Transported by a Spirit onto a High Mountain, James Tissot, 1886–1894

10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

The Temptation of Christ on the Mountain, Duccio di Buoninsegna, 1308–1311
The Temptation of Christ on the Mountain, Duccio di Buoninsegna, 1308–1311

11Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

Christ in the Wilderness, Ivan Kramskoi, 1872
Christ in the Wilderness, Ivan Kramskoi, 1872

12Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: 13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: 14ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: 15Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: 16populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. 17Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. 18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

Andrew, Simone Martini, c. 1326
Andrew, Simone Martini, c. 1326

19et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

The Calling of Saint Peter and Saint Andrew, James Tissot, 1886–1894
The Calling of Saint Peter and Saint Andrew, James Tissot, 1886–1894

21Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. 22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

The Calling of Saint James and Saint John, James Tissot, 1886–1894
The Calling of Saint James and Saint John, James Tissot, 1886–1894

23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.

Jesus Teaches in the Synagogues, James Tissot, 1886–1894
Jesus Teaches in the Synagogues, James Tissot, 1886–1894

24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: 25et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.