Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 21: The Birth of Isaac

Isaac is born, Hagar and Ishmael are sent away but saved, and Abraham makes a treaty at Beersheba.

1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.

The Angel Appears to Sarah, Giovanni Battista Tiepolo, 1726-28
The Angel Appears to Sarah, Giovanni Battista Tiepolo, 1726-28

2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. 3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: 4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, 5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. 6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. 7Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? 8Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

Holy Family, Arent de Gelder, c. 1650
Holy Family, Arent de Gelder, c. 1650

9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. 11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. 12Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. 14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

Abraham Casting Out Hagar and Ishmael, Il Guercino, 1657
Abraham Casting Out Hagar and Ishmael, Il Guercino, 1657

15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. 16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

Hagar Weeping, Gerbrand van den Eeckhout, 1640s
Hagar Weeping, Gerbrand van den Eeckhout, 1640s

17Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

Hagar in the Desert, Giovanni Battista Tiepolo, 1726 - 1729
Hagar in the Desert, Giovanni Battista Tiepolo, 1726 - 1729

18Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. 19Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

Hagar and Ishmael, Charles Lock Eastlake, 1830
Hagar and Ishmael, Charles Lock Eastlake, 1830

20Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

Ishmael, James Tissot, c. 1896–1902
Ishmael, James Tissot, c. 1896–1902

21Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. 22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. 23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. 24Dixitque Abraham: Ego jurabo. 25Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. 26Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. 27Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. 28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? 30At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. 31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. 32Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. 33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. 34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.