Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 49: Jacob Blesses His Twelve Sons

Jacob speaks a blessing or prophecy over each of his twelve sons, then dies.

1Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. 2Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum:

Jacob's Last Moments, James Tissot, c. 1896–1902
Jacob's Last Moments, James Tissot, c. 1896–1902

3Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.

Reuben, James Tissot, c. 1896–1902
Reuben, James Tissot, c. 1896–1902

4Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. 5Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

Simeon and Levi, James Tissot, c. 1896–1902
Simeon and Levi, James Tissot, c. 1896–1902

6In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. 7Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. 8Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

Judah, James Tissot, c. 1896–1902
Judah, James Tissot, c. 1896–1902

9Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? 10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. 11Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. 12Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. 13Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

Zebulun, James Tissot, c. 1896–1902
Zebulun, James Tissot, c. 1896–1902

14Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

Issachar, James Tissot, c. 1896–1902
Issachar, James Tissot, c. 1896–1902

15Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. 16Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

Dan, James Tissot, c. 1896–1902
Dan, James Tissot, c. 1896–1902

17Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. 18Salutare tuum expectabo, Domine. 19Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.

Gad, James Tissot, c. 1896–1902
Gad, James Tissot, c. 1896–1902

20Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

Asher, James Tissot, c. 1896–1902
Asher, James Tissot, c. 1896–1902

21Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

Naphtali, James Tissot, c. 1896–1902
Naphtali, James Tissot, c. 1896–1902

22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.

Joseph, James Tissot, c. 1896–1902
Joseph, James Tissot, c. 1896–1902

23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. 24Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. 25Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. 26Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. 27Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

Benjamin, James Tissot, c. 1896–1902
Benjamin, James Tissot, c. 1896–1902

28Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. 29Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, 30contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. 31Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. 32Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.