Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 8: The Waters Recede

The ark rests on Ararat; Noah sends a raven and a dove, then leaves the ark and sacrifices.

1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

Light and Colour, J. M. W. Turner, before 1844
Light and Colour, J. M. W. Turner, before 1844

2Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. 3Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

After the Deluge, George Frederic Watts, 1891
After the Deluge, George Frederic Watts, 1891

4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

Hell and the Flood, Jheronimus Bosch, ca. 1514
Hell and the Flood, Jheronimus Bosch, ca. 1514

5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

The Subsiding of the Waters of the Deluge, Thomas Cole, 1829
The Subsiding of the Waters of the Deluge, Thomas Cole, 1829

6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, 7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. 8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. 9Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. 10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

The Dove Returns to Noah, James Tissot, c. 1896–1902
The Dove Returns to Noah, James Tissot, c. 1896–1902

12Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. 13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. 14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. 15Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: 16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. 18Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. 19Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

Noah and His Ark, Charles Willson Peale, 1819
Noah and His Ark, Charles Willson Peale, 1819

20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

Noah's Sacrifice, Michelangelo Buonarroti, 1508-1512
Noah's Sacrifice, Michelangelo Buonarroti, 1508-1512

21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

Noah after the Flood, Anonymous, 16th century
Noah after the Flood, Anonymous, 16th century

22Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

The Sacrifice of Noah, Giovanni Battista Gaulli, 2 millennium
The Sacrifice of Noah, Giovanni Battista Gaulli, 2 millennium