Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 6: Noah Builds the Ark

Human wickedness grieves God, who tells righteous Noah to build an ark for his family and the animals.

1Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, 2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. 3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. 4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. 5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, 6pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, 7Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.

The World Before the Flood, William Etty, 1828
The World Before the Flood, William Etty, 1828

8Noë vero invenit gratiam coram Domino. 9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.

Noah, James Tissot, c. 1896–1902
Noah, James Tissot, c. 1896–1902

10Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. 11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. 12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

The wickedness of mankind and the ark of Noah (Genesis 7), Balthasar Beschey, 1737
The wickedness of mankind and the ark of Noah (Genesis 7), Balthasar Beschey, 1737

13dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

The Eve of the Deluge, John Martin, 1840
The Eve of the Deluge, John Martin, 1840

14Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

Building the Ark, James Tissot, c. 1896–1902
Building the Ark, James Tissot, c. 1896–1902

15Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. 16Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. 17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. 18Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. 19Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. 20De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. 21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. 22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

Before the Flood, Karel van Mander the Elder, 1600
Before the Flood, Karel van Mander the Elder, 1600