Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 2: The Garden of Eden

God rests on the seventh day, forms man from dust, plants Eden, and makes woman from his rib.

Listen: The Creation, Joseph Haydn

1Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. 2Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. 3Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. 4Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, 5et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: 6sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. 7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

Elohim creating Adam, William Blake, 1795
Elohim creating Adam, William Blake, 1795

8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. 9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. 10Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. 11Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: 12et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. 13Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. 14Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. 15Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:

The Story of Adam and Eve, Bedford Master, c. 1415-1430
The Story of Adam and Eve, Bedford Master, c. 1415-1430

16præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; 17de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

Eve, Anna Lea Merritt, 1885
Eve, Anna Lea Merritt, 1885

18Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. 19Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. 20Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

Adam Naming the Animals, Joakim Skovgaard, 2 millennium
Adam Naming the Animals, Joakim Skovgaard, 2 millennium

21Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

The Creation of Eve, Lucas van Leyden, 1529
The Creation of Eve, Lucas van Leyden, 1529

22Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.

Adam and Eve (Gates of Paradise), Lorenzo Ghiberti, 1425–1452
Adam and Eve (Gates of Paradise), Lorenzo Ghiberti, 1425–1452

23Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

Creation of Adam, animals, and Eve, and the Original Sin, Paolo Uccello, 1420
Creation of Adam, animals, and Eve, and the Original Sin, Paolo Uccello, 1420

24Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. 25Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.

Garden of Earthly Delights - Creation, Jheronimus Bosch, 1480/90 or ca. 1500
Garden of Earthly Delights - Creation, Jheronimus Bosch, 1480/90 or ca. 1500