Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 39: Joseph and Potiphar’s Wife

Joseph prospers in Potiphar’s house, refuses his master’s wife, and is falsely accused and imprisoned.

1Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

Joseph Sold into Egypt, James Tissot, c. 1896–1902
Joseph Sold into Egypt, James Tissot, c. 1896–1902

2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, 3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. 4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: 5benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam: 6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

Joseph the Youth, James Tissot, c. 1896–1902
Joseph the Youth, James Tissot, c. 1896–1902

7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.

The Seduction of Yusuf, Kamal ud-din Behzad, 1488
The Seduction of Yusuf, Kamal ud-din Behzad, 1488

8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: 9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. 11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

Joseph and Potiphar's Wife, Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1634
Joseph and Potiphar's Wife, Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1634

13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, 15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

Joseph and Potiphar's Wife, William Blake, 1803–1805
Joseph and Potiphar's Wife, William Blake, 1803–1805

16In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, 17et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi:

Joseph Accused by Potiphar's wife (Washington), Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1655
Joseph Accused by Potiphar's wife (Washington), Rembrandt Harmensz. van Rijn, 1655

18cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:

Potiphar's Wife Displays Joseph's Garment, Lucas van Leyden, 1512
Potiphar's Wife Displays Joseph's Garment, Lucas van Leyden, 1512

20tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

Joseph going to prison, Francesco Granacci, 1515
Joseph going to prison, Francesco Granacci, 1515

21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.

Joseph Distributes Bread in Prison, James Tissot, c. 1896–1902
Joseph Distributes Bread in Prison, James Tissot, c. 1896–1902

23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

Joseph interpreting the dreams of the baker and the butler, Jan Victors, 1648
Joseph interpreting the dreams of the baker and the butler, Jan Victors, 1648